Epistola I ad Thessalonicenses*

Caput 5: Versus 23

Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia,etc. Id est, ego ita praelatos et subditos moneo, ipse autem Deus est qui potest.Spiritus vester.Ratio servetur integra, non consentiendo carni.Et Anima.Id est, sensualitas servetur integra, serviendo rationi.Et corpus.Ut nihil agatis ejus ministerio. Unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit spiritus. Spiritus et anima et corpus quibus homo constat, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima cum spiritu nominatur.Sine querela.Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista conversatione, justa querela esse non possit.In adventu.Hoc est usque ad finem vitae.
(* Traductions européennes)